라틴어 문장 검색

equites R. seuere curioseque nec sine moderatione recognouit, palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut ignominiae inesset, eorum qui minore culpa tenerentur nominibus modo in recitatione praeteritis ut leuior labor iudicantibus foret, ad quattuor prioris quintam decuriam addidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 2:1)
Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:1)
'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:4)
"Nisi moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:16)
Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 16:1)
Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 2:1)
"Mihi quidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:25)
Quippe nostre intentionis cuspis legiptima de nervo quem tendebamus prorumpens, quietem solam et libertatem populi fiorentini petebat, petit, atque petet in posterum. 7.
(단테 알리기에리, Epistolae 4:4)
Primum quidem igitur videndum quid est quod 'temporalis Monarchia' dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 2:2)
Non enim essentia ulla creata ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria essentie operatio:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:8)
Et omne illud bene se habet et optime quod se habet secundum intentionem primi agentis, qui Deus est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:2)
De intentione Dei est ut omne causatum divinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:4)
Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo assimilatur, et per consequens maxime est secundum divinam intentionem:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 8:15)
Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum inputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingit et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:8)
ergo media omnia intendit, per que ad ultimum sue intentionis devenitur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION