라틴어 문장 검색

contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 660:1)
aurum quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iovis cellam conlatum, cum quo referri oporteret confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iovis sella poni iussum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 533:1)
in medio inter duas urbes spatio, ubi tertia exspectata erat pugna, hostes non inventi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 626:2)
arx tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media caede quidam effugere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 389:2)
in Insula inter cetera Adranodorus praesidiis firmarat horrea publica.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 275:2)
tertio die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt praepilatisque missilibus iaculati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 719:3)
varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines, quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 443:1)
alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum quod cum Bois gerendum erat proficisceretur, postulavit ab senatu ut pecunia sibi decerneretur ad ludos quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 411:1)
nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt quo minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia hinc modestia inter permittentes in vicem non magis mutua quam inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 599:2)
exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 578:1)
hunc quoque Perseus, sicut plerosque patris amicorum, ex quo haud cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in fratris perniciem habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 254:1)
quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum posuerunt castra quorum pars maior tumulos tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 63:1)
Capta es a piratis, inter seruos, inter homicidas in illis myoparonis angustiis spatiata es:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 11:6)
mobiles autem sunt, qui in tetrachordo inter inmotos dispositi in generibus ex locis loca mutant;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 4장26)
fremebant se foris pro libertate et imperio dimicantes domi a civibus captos et oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter hostis quam inter civis libertatem plebis esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 241:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION