라틴어 문장 검색

eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, videamus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 67:1)
"Hic magna quaedam exoritur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum Antiphontis interpretatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 167:1)
num ergo opus est ad haec refellenda Carneade?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 74:1)
quae cum facta sunt, ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana in os pueri Midae congesta, aut apes quas dixisti in labris Platonis consedisse pueri - non tam mirabilia sint quam coniecta belle;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 97:2)
cotidie refelluntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 146:6)
ut mihi permirum videatur quemquam exstare, qui etiam nunc credat eis quorum praedicta cotidie videat re et eventis refelli.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 146:8)
idque si nostra causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat quae vigilantibus videantur quam quae somniantibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 187:3)
dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 8 4:3)
sed tu me γεωμετρικῶσ refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5B 1:11)
Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, - Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:4)
haec refelli possunt, sed pugnare nolo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 114:4)
vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 121:4)
Dein si tenuis causa est, tum etiam argumentandi tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur, ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 1:3)
incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 2:1)
haec refelli possunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION