라틴어 문장 검색

atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse mensuram rerum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:7)
Neque enim excellens aliqua demonstrandi via sive naturam interpretandi forma, ut mentem ab errore et lapsu defendere ac sustinere, ita ei materiam ad sciendum praebere et subministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 26:4)
neque id tamen ex rationibus atque praescriptis interpretandi, sed ex eodem intellectus usu quem alii in inquirendo et inveniendo adhibere consueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:5)
Attamen testamur interim, nos illis ipsis, quod ex vera interpretandi forma non sint inventa aut probata, teneri minime velle.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:8)
Istam vero judicii suspensionem non est quod exhorreat quispiam, in doctrina quae non simpliciter nil sciri posse, sed nil nisi certo ordine et certa via sciri posse, asserit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:9)
Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:3)
Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:2)
Verum de istis, quae jam obiter perstringimus, fusius dicemus, quum veram interpretandae naturae viam, absolutis istis expiationibus et expurgationibus mentis, proponemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:13)
Quocirca tempus est, ut ad ipsam artem et normam Interpretandi Naturam veniamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 279:1)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
Sed tamen cum nostra ratio interpretandi, post historiam praeparatam et ordinatam, non mentis tantum motus et discursus (ut logica vulgaris), sed et rerum naturam intueatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:8)
Jam vero tempus est ut artem ipsam Interpretandi Naturam proponamus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:1)
fore ut etiam vi propria et genuina mentis, absque alia arte, in formam nostram Interpretandi incidere possent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 330:7)
Quam infeliciter se habeat scientia humana, quae in usu est, etiam ex illis liquet quae vulgo asseruntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:1)
Verum haec, licet bene observata, tamen non evincunt prorsus quod ille asserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION