라틴어 문장 검색

si id non est, necessarium est exsorbere potionem meri vini cum pipere, vel quidlibet aliud quod calori movendo est, ne umorem intus coire patiatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장51)
Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장58)
Si lac intus coiit, aut passum aut coagulatum aut cum aceto laser.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장103)
circaque, qua tumor ex inflammatione est, imponenda quae reprimant cataplasmata.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장90)
Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장141)
Phygetron autem est tumor non altus, latus, in quo quiddam pusulae simile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장175)
Dolor distentioque vehemens est, et maior quam pro magnitudinem tumoris, interdum etiam febricula.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장176)
interdum tamen nihil horum in cute deprehendi potest, maximeque ubi altius pus movetur, sed cum siti vigiliaque sentitur intus aliquae punctiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장185)
tumor ruborque multo ante incipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장188)
aliae rectae intus feruntur, alia multoque plures transversae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장221)
aliae simplices sunt, aliae duplices triplitesve ab uno ore intus orsae quae fiunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장222)
cumque fere iuxta sint caro et nervos et aliqua nervosa, quales fere tunicae membranaeque sunt, genus quoque puris docebit, num plures sinus intus diversa corporis genera perroserint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장248)
sed eadem medicamenta arida in calamum scriptorium coicienda sunt, isque ori fistulae aptandus, inspirandumque, ut ea medicamenta intus conpellantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장283)
aut eadem ex vino liquanda, vel, si sordidior fistula est, ex mulso, si callosior, ex aceto sunt idque intus infundendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장284)
Si divisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장301)

SEARCH

MENU NAVIGATION