-
25. Res difficilis non erat parlamentum ad istud Britanniae negotium disponere et afficere, tam propter aemulationem inter nationes Angliae et Galliae atque invidiam recentem quod regnum Galliae nuper incrementa acceperat, quam propter periculum quod Angliae imminere poterat si Galli tam amplam provinciam maritimam acquirerent, ut supra diximus.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:1)
-
Cum autem conscius sibi esset se tam apud populum suum quam apud exteros magnam sustinere invidiam, imo et infamiam, propter priores moras, statim auxilia quanta potuit cum celeritate in Britanniam misit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 26:3)
-
Ista lex a cancellarii suspicionibus fluxisse existimata est, qui cum vir austerus et imperiosus esset, atque in aula regia inimicos nonnullos sibi infensissimos degere cognosceret, suae securitati prospexit invidiam suam generali legis ordinatione obruens, praesidium nempe hoc cum omnibus consiliariis et nobilibus communicando.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 31:4)
-
Cum enim deputati coeperunt taxare subsidium in comitatu Eboracensi et episcopatu Dunelmensi, populus ex improviso in seditionem erupit, aperte loquens se hisce annis proximis innumeras miserias perpessos esse, quare nec posse se nec velle subsidium conferre.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:3)
-
Atque animati et extimulati a quodam ex infima plebe vocato Ioanne Chamberio tanquam face seditionibus, qui apud vulgus multum poterat, in aptertam rebellionem eruperunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:12)
-
Iste enim princeps infelix post diuturna tam procerum suorum quam magnae partis populi odia, quae subinde in seditiones et crebras aulae mutationes eruperant, tandem ab iis oppressus est.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:2)
-
Hoc contribuendi genus (dictum benevolentia) ab Edwardo Quarto excogitatum fuerat, ob quod invidiam magnam sustinuit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 7:4)
-
Quod utrum rex ideo permisisset ut propriae munificentiae parceret, an ut invidiam negotii apud populum ingrati communicaret, diversam interpretationem subiit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:14)
-
Hoc modo factum est ut omnia hic in Anglia ad defectionem et seditionem spectarent, et coniuratio foveri coepit mutuo tractatu inter Flandriam et Angliam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:16)
-
21. Hic orti sunt innumeri famosi libelli (qui libertatis sermonis cohibitae eruptiones sunt, et seditionum quasi femellae) infinita in regem et aliquos ex consiliariis suis intimis scandala et invectivas eiaculantes.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 21:1)
-
Alii autem opinabantur postquam iam rex in portu navigaret et pericula omnia praetervolassent non opus esse regi novo scandalo aut invidia.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:9)
-
Eaque ipsa opportunitas, accedente vesania fratris qui tantam proditionem antequam ullas nacta esset vires publicare esset ausus, quin et eiusdem fratris vitae condonatio (cuius tamen revera nihil aliud in causa fuit quam ordinis ui privilegium), denique misericordia vulgi (quae si gurgite rapido fluat, semper coenam invidiae et scandale excitat), effecerunt ut ubique potius sermone hominum iactatum quam plane creditum esset omnia artificio regis instructa fuisse.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:12)
-
Et statim post, in iudicium adductus coram comite Oxoniae (seneschallo magno Angliae ea vice facto) infelix ille princeps comes Warwici, non propter conatum e turre evadendi (hoc enim peractum non est, atque etiam, cum incarceratio propter proditionem minime fuisset, evasio pro proditionis crimine lege haberi non debuit), sed propter coniurationem cum Perkino initam seditiones in regno excitandi et regem destruendi.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 21:5)
-
Verum nec crimine reatus nec rationes status invidiam extinguere poterant quae regi ob executionem incumbebant.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:4)
-
Itaque consultum putabat rex invidiam istam ex Anglia exportare, eamque in novum suum affinem Ferdinandum regem Hispaniarum exonerare.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 22:5)