라틴어 문장 검색

ille ut inritus legationis redit, cetera dissimulans, quae mox erupere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장10)
sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
de Pisone inritum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장5)
'hoc certe' inquit 'Nero non coegit, nec dignitatem aut salutem illa saevitia redemisti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장7)
isdem diebus Antonius Flamma Cyrenensibus damnatur lege repetundarum et exilio ob saevitiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 45장6)
saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium civitatis trahebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장2)
Cerialis metu infamiae, si licentia saevitiaque imbuere militem crederetur, pressit iras:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장9)
denique patrati remedii gloriam penes Caesarem, inriti ludibrium penes miseros fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장12)
Claudius, defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provinciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장12)
nec illo suscipiente triduoque per inritas altercationes absumpto in prouinciam abiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 23장 1:2)
Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 5:1)
ipse per omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat, reliquo tempore rariora et minus uana.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 1:4)
testamentum quoque eius pro irrito habuit omnisque amicitias et familiaritates, etiam quibus ea funeris sui curam moriens demandauerat, intra breue tempus afflixit, uno ex iis, equestris ordinis uiro, et in antliam condemnato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 51장 2:3)
genera, uelut exemplaria saeuitiae, enumerare sat erit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 2:2)
Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de morte filii sui Drusi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 62장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION