라틴어 문장 검색

pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장3)
nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia facti et invidia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장11)
mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장8)
Nec multo post Granium Marcellum praetorem Bithyniae quaestor ipsius Caepio Crispinus maiestatis postulavit, subscribente Romano Hispone:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장1)
Nec patrum cognitionibus satiatus iudiciis adsidebat in cornu tribunalis, ne praetorem curuli depelleret;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장1)
resistentibus aerarii praetoribus subvenit Caesar pretiumque aedium Aurelio tribuit, erogandae per honesta pecuniae cupiens, quam virtutem diu retinuit, cum ceteras exueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장5)
actum de ea seditione apud patres dicebanturque sententiae, ut praetoribus ius virgarum in histriones esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장2)
ex quis maxime insignia, ne domos pantomimorum senator introiret, ne egredientis in publicum equites Romani cingerent aut alibi quam in theatro spectarentur, et spectantium immodestiam exilio multandi potestas praetoribus fieret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장6)
Dein iussu Augusti inpositus Artavasdes et non sine clade nostra deiectus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장1)
Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장6)
missus est praetor qui domi interrogaret, cum virgines Vestales in foro et iudicio audiri, quotiens testimonium dicerent, vetus mos fuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장10)
nam censuit in quinquennium magistratuum comitia habenda, utque legionum legati, qui ante praeturam ea militia fungebantur, iam tum praetores destinarentur, princeps duodecim candidatos in annos singulos nominaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장2)
iussus ab imperatore uxorem duxi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 37장8)
exequuntur ut iussum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장6)
De praetore in locum Vipstani Galli, quem mors abstulerat, subrogando certamen incessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 51장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION