라틴어 문장 검색

Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
Aspice, quam placidis insultet turba iuvencis Et sua quam facilis pondera taurus amet.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXI1)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Talis raptus Hylas, talis deprensus Achilles Deposuit gaudens, matre dolente, comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLVIII5)
Arctoa de gente comam tibi, Lesbia, misi, Ut scires, quanto sit tua flava magis.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXVIII1)
Mentiris fictos unguento, Phoebe, capillos Et tegitur pictis sordida calva comis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LVII1)
Accipe belligerae crudum thoraca Minervae, Ipsa Medusaeae quem timet ira comae.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, I1)
Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis, Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVIII1)
Perpetui numquam moritura volumina Sili Qui legis et Latia carmina digna toga, Pierios tantum vati placuisse recessus Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIII1)
Non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae Sarmatica rigido ludit in amne rota, Sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus, Vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXX4)
I, felix rosa, mollibusque sertis Nostri cinge comas Apollinaris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXIX1)
' Finieram, cum sic respondit nona sororum, Cui coma et unguento sordida vestis erat:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, III8)
Fortior et tortos servat vesica capillos Et mutat Latias spuma Batava comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII10)
Sit vultus tibi levior licebit Tritis litoris aridi lapillis, Sit moro coma nigrior caduco, Vincas mollitia tremente plumas Aut massam modo lactis alligati, Et talis tumor excitet papillas, Qualis cruda viro puella servat, Tu nobis, Clyte, iam senex videris:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION