라틴어 문장 검색

Me tamen cupido temporis optatissimi mihi provexit, ut quoniam rerum laetitia moratur adhuc, praeciperem aliquid voluptatis ex verborum dulcedine."
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 20:3)
In hac tanta facultate rerum non ira me ad iniqua supplicia compulit, non iuvenilis impetus, non temeritas hominum et contumacia, quae saepe tranquillissimis quoque pectoribus patientiam extersit, non ipsa ostentandae per terrores potentiae dira, sed frequens magnis imperiis gloria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:1)
Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum deduxerit senectutem plus quam maturam ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 68:3)
O ignaros malorum suorum, quibus non mors ut optimum inventum naturae laudatur expectaturque, sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem ac lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevom dum meliora sperantur in flore deducit, sive pueritiam ante duriores gradus revocat, omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum, de nullis melius merita quam de is, ad quos venit antequam invocaretur !
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 116:1)
si vero repugnat et non ubi iussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur,tam inutilis animi minister est quam miles, qui signum receptui neglegit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 53:5)
Illa certissima est virtus quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 69:3)
Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:5)
Iuvenilis ardor impetu primo furit, languescit idem facile nec durat diu in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
(세네카, 옥타비아 3:32)
fertur in altum provecta ratis, quae resoluto robore labens pressa dehiscit sorbetque mare.
(세네카, 옥타비아 5:19)
quo te furor provexit attonitum tuus et fata, nate, cedat ut tantis malis genetricis ira quae tuo scelere occidit?
(세네카, 옥타비아 9:45)
unde aliquoties in altum prouectum cum modo uenti aduersi retulissent, modo ipse iactationem nauis caeco uoluente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et uitae cepit, regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus mille passibus a mari abest,
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:4)
iucunda mensae sacra iuvenilis colunt;
(세네카, Thyestes 1003:1)
Iuvenile vitium est regere non posse impetum;
(세네카, Troades 263:1)
atque ego non videam talis subsidere ventos, cum tibi provectas auferet unda rates, ut te felici post victa Ceraunia remo accipiat placidis Oricos aequoribus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8a8)
quin etiam, si me ulterius provexerit ira, ostendes matri bracchia laesa tuae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1514)

SEARCH

MENU NAVIGATION