라틴어 문장 검색

nec ratione alia, cum somnus membra profudit, mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt haec eadem nostros animos quae cum vigilamus, usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem rellicta vita iam mors et terra potitast.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 25:14)
namque alias aliud res commovet atque lacessit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:2)
Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus, perpetuo fluere ac mitti spargique necessest corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 29:8)
Praeliares ab iustis non segregaverim, siquidem iusti sunt continui triginta dies quibus exercitui imperato vexillum russi coloris in arce positum est, praeliares autem omnes quibus fas est res repetere vel hostem lacessere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 15:2)
Nam sicut inter illos qui exercitii genus habent in mediis saltare conviviis, si quis, ut se amplius exerceat, vel ad cursum vel ad pugilatum sodales lacessiverit, quasi ineptus relegabitur ab alacritate consortii:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 16:1)
Nam pulmentorum varietas recipit varia condimenta, quibus gula ultra quam naturae necesse est lacessitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:3)
et certatim haec omnis imitatio lacessivit ut de augmento pretii quo sculpendos lapides parassent gloriarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:2)
Quoties Romam Fortuna lacessit, Hac iter est bellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:58)
Batavique truces, quos aere recurvo Stridentes acuere tubae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:20)
His se stimulis dolor ipse lacessit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:23)
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo Miscuit ignotas temerato litore gentes, Primaque cum ventis pelagique furentibus undis Composuit mortale genus, fatisque per illam Accessit mors una ratem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:11)
Sed Graiis habiles pugnamque lacessere pinus Et tentare fugam, nec longo frangere gyro Cursum, nec tarde flectenti cedere clavo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:21)
Mittitur, exigua qui proelia prima lacessat Eliciatque manu, Numidis a rege secundus, Ut sibi commissi simulator Sabura belli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:3)
Abruptis Catilina minax fractisque catenis Exsulat, Mariique truces, nudique Cethegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:33)
Trepido confusa tumultu Castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant Ictibus incertis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION