라틴어 문장 검색

excidit ante pedes elapsum pondus et ictus destituit frustraque manum demisit inanem, ingemuere omnes, rarisque ea visa voluptas, inde ad conatus timida subit arte Menestheus cautior, et multum te, Maia crete, rogato molis praevalidae castigat pulvere lapsus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권268)
tune vero ingemuit currusque orbique iugales.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권377)
sicut erat, rectos defert in Tartara currus, respexitque cadens caelum campumque coire ingemuit, donec levior distantia rursus miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권388)
ipsi etiam minus ingemuere iacentem Inachidae, culpantque virum et rupisse queruntur fas odii;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권2)
ducitur amisso qualis consorte laborum deserit inceptum media inter iugera sulcum taurus iners colloque iugum deforme remisso parte trahit, partem lacrimans sustentat arator.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권47)
"scilicet egregius sudor memorandaque virtus hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos exsequiis lacrimandus eat mollique feretro infandam eiectans saniem!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권53)
illa autem lacrimans
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권73)
Ingemuit dictis superum dolor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권418)
mox grande coactus ingemuit, victorque furit per viscera Nessus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권104)
"an ne prope limina clarum ingemat et votis intempestivus oberret?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권402)
"et si demissas veniat mugitus ad aures, erigitur meminitque sui, viresque solutas ingemit et campis alios regnare leones."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권414)
dolet haec queriturque labores audacis pueri, magni memor illa mariti it torvum lacrimans summisque irascitur astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권59)
Atticus interea, iubar ut clarescere ruptis nubibus et solem primis aspexit in armis, desilit in campum, qui subter moenia nudos adservat manes, dirisque vaporibus aegrum aera pulverea penitus sub casside ducens ingemit et iustas belli flammatur in iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권341)
Cum propriis filiis Saturnus non pepercit, extraneis utique non parcendo perseverabat, quos quidem ipsi parentes sui offerebant et libentes respondebant et infantibus blandiebantur, ne lacrimantes immolarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 3:2)
Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici eius non nouerant, quare lacrimaretur, interrogasset:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION