라틴어 문장 검색

"at cum tonantis annus hibernus Iovis imbris nivisque conparat, aut trudit acris hinc et hinc multa cane apros in obstantis plagas aut amite levi rara tendit retia turdis edacibus dolos pavidumque leporem et advenam laqueo gruem iucunda captat praemia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 26)
adde iratum patruum, vicinos, te tibi iniquum et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti as, laquei pretium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:5)
cum laqueo uxorem interimis matremque veneno, incolumi capite es?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:7)
sanctitas certe et, ut sic dicam, virilitas ab iis petenda est, quando nos in omnia deliciarum vitia dicendi quoque ratione defluximus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 311:2)
turbantur enim et a diversae inducuntur in laqueos et plus deprehensi nocent quam firmi et interriti profuissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:1)
inde plurimi, cum in hos inexplicabiles laqueos inciderunt, omnem, etiam quem ex ingenio suo poterant habere, conatum velut adstricti certis legum vinculis perdiderunt, et magistrum respicientes naturam ducem sequi desierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 195:1)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
necte laqueum, habes, quod faucibus tuis irascaris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 206:3)
In eum locum postquam demissus est Lentulus, vindices rerum capitalium, quibus praeceptum erat, laqueo gulam fregere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장7)
Igitur praegrediens Ligus saxa et si quae uetustate radices eminebant, laqueis vinciebat, quibus alleuati milites facilius escenderent, interdum timidos insolentia itineris leuare manu;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장5)
Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, ferrum adegit in viscera.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 4:2)
sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 12:4)
Ad vos deinde transeo, quorum profunda et insatiabilis gula hinc maria scrutatur, hinc terras, alia hamis, alia laqueis, alia retium variis generibus cum magno labore persequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:1)
Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos Tunc laqueis captare feras et fallere visco Inventum et magnos canibus circumdare saltus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 11:1)
laqueus, gladius, praeceps locus, uenenum, naufragium, mille aliae mortes insidiantur huic miserrimae animae.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 8:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION