라틴어 문장 검색

rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis, non humilis curvis purgatur vinea rastris, non glaebam prono convellit vomere taurus, non falx attenuat frondatorum arboris umbram, squalida desertis robigo infertur aratris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6413)
saepe pater divum templo in fulgente, revisens annua cum festis venissent sacra diebus, conspexit terra centum procumbere tauros.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 25:3)
et, ceu Titan preoptatus exoriens, nova spes Latio seculi melioris effulsit. 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 46:5)
1. Quam multis varietatibus latio dissonante vulgari, decentiorem atque illustrem Ytalie venemur loquelam;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 85:1)
2. Romandiolam igitur ingredientes, dicimus nos duo in Latio invenisse vulgaria quibusdam convenientiis contrariis alternata.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 127:1)
6. Itaque, adepti quod querebamus, dicimus illustre, cardinale, aulicum et curiale vulgare in Latio quod omnis latie civitatis est et nullius esse videtur, et quo municipalia vulgaria omnia Latinorum mensurantur et ponderantur et comparantur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 157:1)
Academicis, enim, juxta ac tironibus prodesse volumus, simulque, Washingtonii facta praeclara, ob eorum oculos, Latio donata, quam brevissime proponere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.35)
CELEBERRIMI GEORGII WASHINGTONII, civitatum faederatarum Americanarum praesidis primi, vitam, Latio donatam, mortalium omnium primus, in usus academicos, scribendam curavi.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.1)
Vina bibes iterum Tauro diffusa palustrisinter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 052)
Parios ego primus iambosostendi Latio, numeros animosque secutusArchilochi, non res et agentia uerba Lycamben;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1914)
Graecia capta ferum uictorem cepit et artesintulit agresti Latio;
(호라티우스의 두번째 편지, 167)
nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima bellicausa, sed ignotis perierunt mortibus illi,quos venerem incertam rapientis more ferarumviribus editior caedebat ut in grege taurus.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장65)
dente lupus, cornu taurus petit:
(호라티우스의 풍자, 2권, 01장34)
ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori, et propter vitam vivendi perdere causas, dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII38)
sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat, quippe ferox vitulus templis maturus et arae spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu, si res ampla domi similisque adfectibus esset, pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa mole piger nec finitima nutritus in herba, laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis iret et a grandi cervix ferienda ministro ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi nuper et incolumem sese mirantis amici.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION