라틴어 문장 검색

Quae res etsi nihil ad levandas iniurias pertinere videbantur, tamen idoneos nactus homines, per quos ea, quae vellet, ad eum perferrentur, petit ab utroque, quoniam Pompei mandata ad se detulerint, ne graventur sua quoque ad eum postulata deferre, si parvo labore magnas controversias tollere atque omnem Italiam metu liberare possint.
(카이사르, 내란기, 1권 9:1)
Est autem genus radicis inventum ab eis, qui fuerant vacui ab operibus, quod appellatur chara, quod admixtum lacte multum inopiam levabat.
(카이사르, 내란기, 3권 48:1)
Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장11)
Nullus umquam contra tuos levabit audaciam,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM191)
levatumque magis eorum morbum esse, qui abstinuerant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium92)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
Levatque lassitudinem etiam laboris mutatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장29)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장32)
Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장34)
aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem revertantur, quaeve semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leventur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장15)
Pessimum est, si ne levatur quidem febris, sed aeque concitata continuat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장16)
eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem levant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장38)
In pulmonis morbo si sputo ipso levatur dolor, quamvis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda valetudo contingere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장3)
Super tabem si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, levari morbus solet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장18)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION