라틴어 문장 검색

Sequeris autem novalia non solum herbida, sed quae plerumque vidua sunt spinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 9:3)
quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:2)
Sin alius languor infestat, poculo medicantur arundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus,admiscemus aquam pluvialem, solamque potandam pecori praebemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 7장 2:1)
Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:3)
Nervus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 14:2)
Tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina consertum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:1)
Vilice siluarum et mihi me reddentis agelli,quem tu fastidis habitatum quinque focis etquinque bonos solitum Variam dimittere patres,certemus spinas animone ego fortius an tueuellas agro, et melior sit Horatius an res.
(호라티우스의 첫번째 편지, 141)
Quid te exempta iuuat spinis de pluribus una?
(호라티우스의 두번째 편지, 2108)
et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:9)
Ilico mens repleta torpescit et inrigata humus spinas libidinum germinat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:14)
Nubat et nubatur ille, qui in sudore faciei comedit panem suum, cui terra tribulos generat et spinas, cuius herba sentibus suffocatur:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:13)
lego de spinis rosas, de terra aurum, de concha margaritum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:2)
"mammona divitiae nuneupantur Cogitatio victus spinae sunt fidei, radix avaritiae, cura gentilium."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:12)
multo amplius in terra, quae spinas et tribulos generat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:24)
Principio quoniam mittunt in rebus apertis corpora res multae, partim diffusa solute, robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem, et partim contexta magis condensaque, ut olim cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae, et vituli cum membranas de corpore summo nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens exuit in spinis vestem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION