라틴어 문장 검색

nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi scribendi cacoethes et aegro in corde senescit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII16)
sed magnis fratribus horum a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena amplior et grandes fumabant pultibus ollae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV58)
"quarum amor in te quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus, in quorum sulcis legiones dentibus anguis cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt continuo, tamquam et tubicen surrexerit una."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV85)
eicit enim sulcum recta regione viaque vomeris atque locis avertit seminis ictum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:19)
nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:8)
Orphi Calliopea, Lino formosus Apollo et:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 19:3)
nam murmure vasto Impulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, Totque carinarum permixtis aequora sulcis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:40)
Non pecorum raptus faciles, non pabula mersi Ulla ferunt sulci:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:50)
Ac ne quid Sicoris repetitis audeat undis, Spargitur in sulcos, et scisso gurgite rivis Dat poenas maioris aquae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:11)
Phasidos et campis insomni dente creati Terrigenae, missa magicis e cantibus ira, Cognato tantos complerunt sanguine sulcos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:83)
Ad quorum motus non solum lapsa per altum Aera dispersos traxere cadentia sulcos Sidera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:62)
Ut primum emissis patuerunt amnibus arva, Pinguis Boebicio discessit vomere sulcus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:63)
Plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur, Pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:84)
Forsitan, aut sulco sterili cum poscere finem A superis, aut Roma volet feralibus Austris, Ignibus aut nimiis, aut terrae tecta moventi, Consilio iussuque deum transibis in urbem, Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:14)
Evolvam busto iam numen gentibus Isin, Et sacer in Magni cineres mactabitur Apis, Et tectum lino spargam per vulgus Osirin, Suppositisque deis uram caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION