라틴어 문장 검색

Sin autem inter septenos pedes vinea fuerit constituenda, ordo per longitudinem recipiet capita triginta quinque, per latitudinem XVIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 8:2)
At si inter octonos pedes vinea conseretur, ordo per longitudinem recipiet semina XXXI, per latitudinem autem xvi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 8:5)
At si inter novenos pedes, ordo in longitudinem recipiet semina viginti septem, et in latitudinem quattuordecim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 9:1)
Vel inter denos pedes, ordo longitudinis recipiet semina XXV, latitudinis XIII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 9:3)
Si ante annum fiant, quam vinea conseratur, scrobis in longitudinem altitudinemque defossus tripedaneus abunde est, latitudine tamen bipedanea:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 2:1)
At ille qui submissus est, cum fructum edidit, in eam longitudinem deputatur, uti iacens non excedat interordinii spatium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 17:7)
roboreis axibus compingitur solum, quod habet in longitudinem pedes novem, et in latitudinem pars prior dipundium semissem, pars posterior quattuor pedes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 1:3)
humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta,ut simul et hieme calida sint, nec angustiae fetus oblidant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 8:3)
quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores affirmant, rabies arcetur letifer morbus huic generi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 14:4)
eaeque longitudinis et altitudinis duodenos pedes habeant, nec plus latitudinis quam media.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 2:5)
Ac si cerae dependentes in longitudinem decurrunt, eo ferramento, quod est simile cultro, insecandi sunt favi, deinde subiectis duobus bracchiis excipiendi, atque ita promendi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 9:3)
initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas, quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim validus ac vento citus longitudinem circi corripuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장2)
fossam ab Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 3:2)
Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 6:2)
Ex ipsis radicibus montium Stiboetes amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem uni versus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION