라틴어 문장 검색

At ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam appropinquaret urbi, omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit, et re cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur.
(카이사르, 내란기, 2권 7:6)
Plena erant omnia timoris et luctus.
(카이사르, 내란기, 2권 41:14)
cum fastiditus abiret, quam gemuit, quanto planxit divortia luctu!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:43)
exempla creantur quae socci superent risus luctusque cothurni.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:180)
"Ecce repens isdem clades a partibus exit terrorisque minus, sed plus habitura pudoris Eutropius consul.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:251)
miror cur, aliis qui pandere fata solebas, ad propriam cladem caeca Sibylla taces.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:23)
quam, numina, poenam servatis sceleri, cuius tot cladibus omen constitit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:25)
par et finitimis luctus, frustraque Lyaei non defensuros implorat Lydia thyrsos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:178)
Eutropius, nequeat quamvis metuenda taceri clades et trepidus vulgaverit omnia rumor, ignorare tamen fingit regnique ruinas dissimulat:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:184)
accepta clade queruntur et seri transacta gemunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:287)
stat livida luctu, qualis erat Phrygio tegeret cum Memnona busto.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:297)
, cum subito (monstrosa mihi turpisque relatu fabula) Rufini castratus prosilit heres, et similes iterum luctus Fortuna reduxit, ut solum domini sexum mutasse viderer.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:312)
hoc mille gementis Italiae clades impensaque saecula bellis, hoc Fabius fortisque mihi Marcellus agebant, ut Gildo cumularet opes?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:53)
nostris iam luctibus ille consenuit regnumque sibi tot vindicat annos.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:98)
quem sede fugavit, hunc praeceps fugiat, fregit quem clade, tremiscat agnoscatque suum, trahitur dum victima, fratrem."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:273)

SEARCH

MENU NAVIGATION