라틴어 문장 검색

quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장9)
simul ceteri miseratione ac donis auxilia concibant inter gentis periculorum avidas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 19장9)
neque aliud Civilis amicitia partum quam vulnera fugas luctus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장5)
inter ludos cantata sunt quaedam ad miserationem et inuidiam caedis eius accommodata, ex Pacuui Armorum iudicio:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 2:1)
In summo publico luctu exterarum gentium multitudo circulatim suo quaeque more lamentata est praecipueque Iudaei, qui etiam noctibus continuis bustum frequentarunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 5:1)
regulos quosdam barbam posuisse et uxorum capita rasisse ad indicium maximi luctus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 5장 1:4)
et ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 6장 2:1)
Sic imperium adeptus, p(opulum) R(omanum), uel dicam hominum genus, uoti compotem fecit, exoptatissimus princeps maximae parti prouincialium ac militum, quod infantem plerique cognouerant, sed et uniuersae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris miserationemque prope afflictae domus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 13장 1:1)
uarie agitauit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione ueniam praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, uel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:3)
quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto conuocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne uiuo quidem umquam atque praesenti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 11장 1:4)
Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 5장 5:2)
Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 41:3)
Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 45:1)
Ceterum ut paulisper a luctu avocaret animum, in Cossaeorum terram expeditionem suscepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:72)

SEARCH

MENU NAVIGATION