라틴어 문장 검색

Languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa cervicem torpet innoxium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 7:6)
circa quorum sarabara sanctamque caesariem innoxium lusit incendium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 9:2)
- quae prius fuerat quarto percussa nec laesa, ideo paululum visa est mori, ne pro ea periret innoxius.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 11:4)
Consuant tunicas, qui inconsutam desursum tunicam perdiderunt, quos vagitus delectat infantum in ipso lucis exordio fletu lugente, quod nati sunt.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:21)
Tunc crines ancillulae disponebant et mitellis crispantibus vertex artabatur innoxius;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:4)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
"lugebit familia, sed angeli gratulabuntur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:16)
Inde est, quod nonnulli vitam pudicam adpetentium in medio itinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant et leguminibus onerant stomachum, quae moderate parceque sumpta innoxia sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:13)
Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Legimus Iudith - si cui tamen placet volumen recipere - viduam confectam ieiuniis et habitu lugubri sorditatam, quae non lugebat mortuum virum, sed squalore corporis sponsi quaerebat adventum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:19)
Marnas Gazae luget inclusus et eversionem templi iugiter pertremescit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:11)
"Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit, dat poenas, noctem patitur lugentis amicum Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III111)
occulta ad patres produxit crimina servus matronis lugendus, at illos verbera iustis adficiunt poenis et legum prima securis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII105)
confer et artifices mercatoremque veneni, et deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis, haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII58)
HAEC est illa tertia aetas populi Romani trans-marina, qua Italia progredi ausus orbe toto arma circumtulit, Cuius aetatis superiores centum anni sancti, pii et, ut diximus, aurei, sine flagitio, sine scelere, dum sincera adhuc et innoxia pastoriae illius sectae integritas, dumque Poenorum hostium inminens metus disciplinam veterem continebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION