라틴어 문장 검색

rogabat denique, cur umquam fugisset, cui satis una farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 1:23)
nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 271:2)
nam quis dubitat alia lenius, alia concitatius, alia sublimius, alia pugnacius, alia ornatius, alia gracilius esse dicenda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 387:4)
non possumus esse tam graciles:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 202:4)
nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum inter se intervalla sunt, atque inter haec ipsa mixture quiddam ex duobus medium est eorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 232:2)
Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 8:1)
et tantum luti tota via fuit, ut possim videri nihilominus navigasse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:1)
eadem via, eodem die et luto et pulvere laboravimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 2:5)
Non, puto, magis amares virum bonum locupletem quam pauperem, nec robustum et lacertosum quam gracilem et languidi corporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 24:2)
Aeque luctatores et totam oleo ac luto constantem scientiam expello ex his studiis liberalibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:3)
Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 17:5)
Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 3:3)
Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 2:2)
si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 2:2)
Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION