라틴어 문장 검색

paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권144)
"exsere quaeso cornua, et adsueto propior premat orbita terras, hunc quoque, qui curru madidas tibi pronus habenas ducit, in Aonios vigiles demitte Soporem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권135)
Madidus baptismate procedit exercitus, fides feruet in populo, et conterrito armorum praesidio, diuinitatis expectatur auxilium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.8)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor concinet:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 542)
faciam ut sit madidus sobrius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 418)
At nunc dehinc scito illum ante omnes minimi mortalem preti, madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 26)
Ego te hodie reddam madidum, si vivo, probe, tibi cui decretum est bibere aquam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 654)
Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, glandionidam suillam, laridum pernonidam, aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 355)
nihili sunt crudae, nisi quas madidas gluttias;
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 318)
non vides me ut madide madeam?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 224)
hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibus et terrae ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장4)
cum in imo per alumen aut bitumen seu sulphur ignis excitatur, ardore percandefacit terram, quae est supra se;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장3)
habent enim, uti aquae calidae sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat inflando.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장17)
et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)

SEARCH

MENU NAVIGATION