라틴어 문장 검색

Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara pollensque fuit, decere existimaui unam ex tam multis orationem eius perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum bestiae huiusce modi verbis disseruit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 30장7)
Ceterum nobilitas factione magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multitudine minus poterat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장8)
stat nunc Sipyli vertice summo flebile saxum, et adhuc lacrimas marmora fundunt antiqua novas, colit impense femina virque numen geminum, tuque ante omnis, pater ac rector fulmine pollens, cuius nutu simul extremi tremuere poli, generis nostri, Iuppiter, auctor, cape dona libens abavusque tuam non degenerem respice prolem.
(세네카, 아가멤논 7:16)
at te, pater, qui saeva torques fulmina pellisque nubes, sidera et terras regis, ad quem triumphi spolia victores ferunt, et te sororem cuncta pollentis viri, Argolica limo, pecore votivo libens Arabumque donis supplice et fibra colam.
(세네카, 아가멤논 14:25)
Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum :
(세네카, 행복론, Liber VII 40:3)
Immo nescio an magis vires sapientiae ostendat tranquillitas inter lacessentia, sicut maximum argumentum est imperatoris armis virisque pollentis tuta securitas in hostium terra.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:6)
tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit.
(세네카, De Providentia, book 1 12:1)
Quid autem dubii est, quin haec maior materia sapienti viro sit animum explicandi suum in divitiis quam in paupertate, quom in hac unum genus virtutis sit non inclinari nec deprimi, in divitiis et temperantia et liberalitas et diligentia et dispositio et magnificentia campum habeat patentem ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 111:1)
hic volucer omni pollet in- terra impotens ipsumque flammis torret indomitis Iovem;
(세네카, 파이드라 2:56)
habitumque regni flore pollentem inclito
(세네카, Phoenissae 189:1)
haec ipsa pollens incliti Pelopis domus
(세네카, Thyestes 195:1)
pollentis Asiae, caelitum egregius labor;
(세네카, Troades 8:1)
arx illa pollens opibus et muris deum,
(세네카, Troades 495:1)
et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis, inque meum semper stent tua regna caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1010)
"Fertur, Pannoniae qua Martia pollet Acincus, Illyricum rexisse solum cum tractibus Histri huius avus;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 53)

SEARCH

MENU NAVIGATION