라틴어 문장 검색

Nec mora, cum noctis atrae fugato nubilo sol exsurgit aureus, et ecce discursu religioso ac prorsus triumphali turbulae complent totas plateas tantaque hilaritudine praeter peculiarem meam gestire mihi cuncta videbantur, ut pecua etiam cuiuscemodi et totas domos et ipsum diem serena facie gaudere sentirem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 7:3)
"nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties fructum tuae libertatis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:12)
"nec mihi vocis ubertas ad dicenda quae de tua maiestate sentio sufficit, nec ora mille linguaeque totidem vel indefessi sermonis aeterna series."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:8)
prohinc me quoque peti magno etiam deo famulum sentire deberem.
(아풀레이우스, 변신, 11권 27:3)
quod de rebus humanis sentio,
(ARCHIPOETA, I11)
vos gravari sermone sentio;
(ARCHIPOETA, I170)
sentio per pulsum, quod non a morte procul sum.
(ARCHIPOETA, III19)
non est in me forsitan id, quod de me sentis.
(ARCHIPOETA, IV4)
Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus fuerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 74 77:10)
Itaque posteaquam missus sum in medium, tunc sentire coepi temeritates reprehensionum mearum, quamquam et antea periculosissimum iudicarem hoc ministerium.
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 2:2)
Non enim huius hostis vires sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia, etsi cuiquam facile est laude carere, dum denegatur, difficile est ea non delectari, cum offertur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:9)
et recte illi videbatur Petrus fecisse, quem non recte fecisse et dixit et scripsit, ut quasi animos tumultuantium deleniret, quid respondebimus, cum exsurrexerint perversi homines prohibentes nuptias, quos futuros ipse praenuntiavit, et dixerint totum illud, quod idem apostolus de matrimoniorum iure firmando locutus est, propter homines, qui dilectione coniugum tumultuari poterant, fuisse mentitum, scilicet non quod hoc senserit, sed ut illorum placaretur adversitas?
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:3)
Et posteaquam redierit, quod domino adiuvante prosperatum iri spero, cum eius pectoris abs te cumulati particeps fuero, non est impleturus quod in me adhuc vacuum erit atque avidum sensorum tuorum.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:7)
De fratre vero eius, in cuius vel maxime causa de monasterio etiam ipse Donatus abscessit, cum intellegas quid sentiam, nescio quid respondeam.
(아우구스티누스, 편지들, 17. (A. D. 401 Epist. LX) Domino Beatissimo et Debita Obseruantia Venerabili Sinceriterque Carissimo Fratri et Consacerdoti Papae Aurelio Augustinus In Domino salutem 2:5)
Sed si forte aliqua in aliquibus scriptis meis reperiuntur, in quibus aliter aliquid quam tu sensisse reperiar, non contra te dictum, sed quod mihi videbatur, a me scriptum esse puto te debere cognoscere aut, si cognosci non potest, credere.
(아우구스티누스, 편지들, 20. (A. D. 402 Epist. LXVII) Domino Carissimo et Desiderantissimo et Honorando In Christo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus In Domino salutem 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION