라틴어 문장 검색

Cum intraveritis in terram in quam induco vos, et cum manducare coeperitis de panibus terrae illius, offeretis oblationem separatam Domino, primitias conspersionis vestrae, panem sicut oblationem de area:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:2)
Manducate vetera veterum, et vetera a facie novorum auferte (Levit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:10)
Denique coxit lentem Jacob, et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:4)
ille autem qui cibum suum coquere nesciebat, fatigatus atque deficiens defluebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:6)
Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:15)
In Evangelio quoque assos pisces Dominus Jesus manducabat, sicut scriptum est (Luc.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:17)
Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:19)
deinde coquitur in jecore, atque eo digeritur vapore.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:15)
XVII, 26 et 27), reprehendens quod temporibus Noe manducarent et biberent, uxores ducerent, et filias nuptum traderent;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:11)
Non enim carnem manducabat, hoc est, terrenum aliquod cogitabat, qui dixit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:4)
Namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 4:1)
His litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus, suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 27:1)
Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1511)
, circa Novembris mensis initium peracto ieiunio escam sumere ac more caeterorum mortalium manducando vivere coepit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 309:5)
enimuero piscis ad quam rem facit captus nisi ad epulas coctus?
(아풀레이우스, 변명 29:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION