라틴어 문장 검색

populatio itaque non illi vagae similis, quam Volscus latrocinii more, discordiae hostium fretus et virtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat, sed ab iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis gravior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 326:2)
ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie Tiburtibus ducibus sunt factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 101:1)
tum primum Caerites, tamquam in verbis hostium vis maior ad bellum significandum quam in suis factis, qui per populationem Romanos lacessierant, esset, verus belli terror invasit, et quam non suarum virium ea dimicatio esset cernebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 200:1)
paenitebatque populationis et Tarquinienses exsecrabantur defectionis auctores;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 201:1)
transeuntes agmine infesto per agrum suum Tarquinienses, cum praeter viam nihil petissent, traxisse quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur, comites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 205:1)
cum populatione peragrati fines essent, ab oppugnatione urbium temperatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:3)
Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per campos maritimaque loca vagi populabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 252:2)
mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naves, victos se an victores putarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 253:1)
consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario praetore divisis, memor paternae virtutis Gallicum sibi bellum extra sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque arcere litoribus iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 261:1)
et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis congredi nulla cogente re volebat, et prohibendo populationibus quos rapto vivere necessitas cogeret satis domari credebat hostem, locum idoneum stativis delegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 262:1)
ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum praetore iunxit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 272:2)
auruncum inde bellum ab repentina populatione coeptum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 287:3)
adde huc populationem agrorum, praedas hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia ferro ignique vastata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 318:2)
ea Luae Matri dare se consul dixit finesque hostium usque ad oram maritimam est depopulatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 7:2)
ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION