라틴어 문장 검색

si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis convalescant?
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장46)
Adversus quos ne dicam illud quidem, quod in vicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obvius intellexit quendam vivere qui efferebatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장50)
Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장52)
siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장55)
Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장58)
Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, vix quicquam in medicina est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장101)
si vero aut mens laesa est, aut nervorum facta resolutio, medicinae locus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장103)
Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inversa sunt vel in aquam inter cutem vel intestinorum levitatem, vix ulla medicina periculo subtrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장118)
Omnique resolutioni nervorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장128)
Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장131)
Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장11)
sed si nullum tamen appareat aliud auxilium, periturusque sit qui laborat, nisi temeraria quoque via fuerit adiutus, in hoc statu boni medici est ostendere, quam nulla spes sit sine sanguinis detractione, faterique, quantus in hac ipsa metus sit, et tum demum, si exigetur, sanguinem mittere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장26)
Fere etiam ista medicina, ubi necessaria est, in biduum dividenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장43)
Sed id evenire non potest sub eo medico, qui scit, ex quali corpore sanguis mittendus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장74)
Est autem ea moderatio, quam is secutus videtur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, summum vel bis non omittatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION