라틴어 문장 검색

Inridenda etiam disputatio est, qua solent uti ad infirmandas quaestiones, et meditata puerilisque dicenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 2:2)
et quoniam breviter sunt aperti quasi fontes quidam aequitatis, meditata nobis ad hoc causarum genus esse debebunt ea quae dicenda erunt in orationibus de natura, de legibus, de more maiorum, de propulsanda iniuria, de ulciscenda, de omni parte iuris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 37장 3:1)
quis autem non magis solos esse, qui in foro turbaque, quicum conloqui libeat, non habeant, quam qui nullo arbitro vel secum ipsi loquantur vel quasi doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum inventis scriptisque se oblectent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:2)
Etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem excellat, nihil aliud cogitare, meditari, curare videam, nisi quo sit in illo genere melior, ego, cum mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte, quam illi in minimis, operae consumpserim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 58:3)
qui ista putat humana, sua bona divina iudicat . Sed si aut ingrati universi aut invidi multi aut inimici potentes suis virtutem praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 56:7)
quas si exsequi nequirem, tamen me lectulus meus oblectaret ea ipsa cogitantem, quae iam agere non possem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:12)
num igitur horum senectus miserabilis fuit, qui se agri cultione oblectabant?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:8)
sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse, mortem ut neglegamus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 94:3)
tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 21 12:10)
ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cotidie meditor, praecipio meis, faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
sed ego hanc, ut Siculi dicunt, in unum annum meditatus sum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 10:8)
meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum integram rem et causam reliquerim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 24:8)
vides quam causam mediter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 14:7)
dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9 4:5)
ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 17 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION