라틴어 문장 검색

haec unus tibi omnium civium, certe bonorum, voto petitu vice garrio;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 4:1)
at si ulterius paginae garrienti forem claudis, pessulum opponis, quieti quidem tuae non invitus indulgeo, sed non procul a te reos meos inventurum me esse denuntio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:2)
per quem ioculariter plura garrirem, si pariter unus idemque valeret animus exercere laeta et tristia sustinere, siquidem nostri hic nunc est infelicis anguli status, cuius, ut fama confirmat misera minus 2 fuit sub bello quam sub pace condicio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 1:2)
sed ecce dum iam epistulam, quae diu garrit, claudere optarem, subitus a Santonis nuntius;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:2)
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
namque iampridem iussus garrire non silui litteris istas antecurrentibus, quibus tamen recensendis, cum Reios advenerant, qui tunc Aptae fuistis, aptissime defuistis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 1:3)
Ego corde et ore iure despicabilis quid inter hosce te rogante garriam, loquacitatis impudentiam probans animique vota destituta litteris?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Gelasio suo salutem. 1:18)
Ergo dies aderat Parcarum conditus albo vellere, quo Stellae Violentillaeque professus ciamaretur hymen, cedant curaeque metusque, cessent mendaces obliqui carminis astus, Fama tace:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam11)
spatio tam magna brevi mendacia formae!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis16)
In amore semper mendax iracundia est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 247)
Necessitas egentem mendacem facit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 425)
an quia plurimum mendax?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 8:7)
mendacem facere vult Christum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:7)
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri, mendaci somno credere siue uolent, efficiat uanos noctis Lucina timores et frustra inmeritum pertimuisse uelit, si mea nec turpi mens est obnoxia facto nec laesit magnos impia lingua deos.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 46)
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa, difficile est tristi fingere mente iocum, nec bene mendaci risus componitur ore, nec bene sollicitis ebria uerba sonant.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 620)

SEARCH

MENU NAVIGATION