라틴어 문장 검색

Neptunus vero, dolens filii sui obitum, Martem homicidii coepit arguere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 188)
limite termino, ut "limes agro positus". ne signare quidem 'signare' notare, propterea quod, cum agri colonis dividerentur, fossa ducebatur ab oriente ad occidentem, quae cardo nuncupabatur, et alia de septentrione ad meridiem, qui decimanus limes vocabatur, et alii minores erant in obliquum discreti, qui lineares appellabantur et agros per centurias sive per iugera divisos coercebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1261)
nec frustra signorum obitus s. e. o. perseveravit contra Epicureos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2571)
'obitus' autem occasus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2572)
"nihil esse post obitum, et ante ortum nihil fuisse?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:14)
maius est enim has contortiones orationis quam signorum ortus obitusque perdiscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 27:2)
possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 19:2)
inflectens autem sol cursum tum ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes efficit et ea duo tempora quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est alterum aestati:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 49:9)
et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 108:1)
soli enim ex animantibus nos astrorum ortus obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere finitus est dies mensis annus, defectiones solis et lunae cognitae praedictaeque in omne posterum tempus, quae quantae quando futurae sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:2)
Conscripserunt communiter edictum cum poena atque iudicio constitueruntque, ut omnes simul in rostra post meridiem escenderent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 102:3)
in astrologia caeli conversio, ortus, obitus motusque siderum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:6)
post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:9)
' Omnes se vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum tamen audire velle dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 367:10)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION