라틴어 문장 검색

est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum, erroremque suum quo tueatur, habet, quod satis est, utero matris dum prodeat infans, hoc anno statuit temporis esse satis, per totidem menses a funere coniugis uxor sustinet in vidua tristia signa domo, haec igitur vidit trabeati cura Quirini, cum rudibus populis annua iura daret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권17)
uteri manifesta tumore proditur indicio ponderis ipsa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권111)
nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae reddebant uteri pignora rara sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권275)
dedit haec tibi nomina lucus, aut quia principium tu, dea, lucis habes, parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis maturumque utero molliter aufer onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권290)
Attonitae manibusque uterum celare volenti "i procul hinc" dixit "nec sacros pollue fontes" Cynthia;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 36:17)
Ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis eripuit geminique tulit Chironis in antrum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:4)
manifestaque crimina pleno fert utero, et mater, quod vix mihi contigit uno de Iove vult fieri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:11)
Enixa est utero pulcherrima pleno infantem, nymphis iam tunc qui posset amari, Narcissumque vocat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:4)
uteri pars haec est septima nostri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:15)
Vos modo, fraterni manes animaeque recentes, officium sentite meum magnoque paratas accipite inferias, uteri mala pignera nostri!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:9)
Exsiluit iunctasque manus pavefacta remisit diva potens uteri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 26:1)
Plena patris thalamis excedit et impia diro semina fert utero conceptaque crimina portat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:15)
vixque uteri portabat onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 47:7)
Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris admota est sensitque sibi fera sacra parari, utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem utque suo vidit figentem lumina vultu, utere iamdudum generoso sanguine!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:2)
At tu, sive aliquod regnum est in carmine, carmen ore move sacro, sive expugnantior herba est, utere temptatis operosae viribus herbae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION