라틴어 문장 검색

Mori velle non tantum fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:22)
Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:6)
Miser proculdubio est animi status pauca habere quae appetas, multa quae metuas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:2)
Quin et ulterius progredi licet, atque verissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:11)
Praeterquam enim quod dedecori est, nil aliud est quam proditio mera profusioque sanguinis complurium hominum miserorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:56)
Dicunt miserum esse Diabolum in Dei partem involasse, decimas scilicet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 1:3)
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum, Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:7)
Cui tam sincere studuit per cuncta placere, Ne comes huic rursus foret iste miserrimus ursus, Quodque fuit peius, complexibus excidit eius.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IX. De duobus ursis et rege eorum 10:22)
Talia dicendo, miserum suffocat edendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:21)
De grege sic multi periere frequenter inulti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:4)
Ille, ferox rictu, factusque ferocior ictu, Vnguibus affixit miserum, cui talia dixit:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:3)
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum, Alterius culpam quicumque relinquit inultam, Curaque sit menti ueniam dare cuique petenti, Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:10)
Sed tempus multum non distulit illud inultum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:4)
Cui prece deuota miser indicat hec sua uota:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIII. De ceruo et equo 36:3)
Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION