라틴어 문장 검색

et dereliquit post se de semine suo gentis stultitiam
(불가타 성경, 집회서, 47장27)
Qui colunt idola vana, pietatem suam derelinquunt;
(불가타 성경, 요나서, 2장9)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius.
(불가타 성경, 나훔서, 1장3)
Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum ". Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장12)
Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid vos videtis eam nunc? Numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris?
(불가타 성경, 하까이서, 2장3)
Vae stulto meo pastori derelinquenti gregem! Gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius; brachium eius ariditate siccetur, et oculus dexter eius tenebrescens obscuretur ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장17)
Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula; et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et ramum.
(불가타 성경, 말라키서, 3장19)
Et congregati sunt multi de populo ad eos, omnes, qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala in terra;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장52)
Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장21)
Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum, postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장20)
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장16)
at ille respiciens in eum dixit: " Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장16)
ut, si quid contrarium accideret aut etiam quid difficile nuntiaretur, scientes hi, qui circa regionem erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장24)
quod uero ab hac deficit esse etiam, quod in sua natura situm est, derelinquit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:7)
mutabit igitur mores ac dum fortunam metuit amittere nequitiam derelinquit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION