라틴어 문장 검색

scutum gladiumque relinques, Quod modo proposui, non est sententia:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII52)
hinc illud ex populo, ut imperii scutum vocaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 27:3)
Hic cum multa Romanorum militum insignia, tum illud egregium ipsius ducis, quod, nutante in fugam exercitu, rapto fugientis e manu scuto in primam volitans aciem manu proelium restituit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:2)
ad hoc adsiduis in eruptione hostium proeliis, quo tempore egregia virtus Scaevolae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque viginti tela sederunt;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 40:2)
Deletae reliquae copiae forent, nisi urguentibus telis in modum grandinis quidam forte quasi docti procubuissent in genua milites, et elatis supra capita scutis caesorum speciem praebuissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 6:2)
itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium dissipavere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 6:3)
Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascen sum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ILLYRICUM 2:1)
et manuum mira freti virtute pedumque consectabantur silvestria saecla ferarum missilibus saxis et magno pondere clavae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:15)
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos, Qualis eram, cum primam aciem Praeneste sub ipsa Stravi, scutorumque incendi victor acervos, Et regem hac Erimum dextra sub Tartara misi!
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:1)
Agmina densentur campis, Argivaque pubes Auruncaeque manus Rutuli veteresque Sicani, Stant Gauranae acies et picti scuta Labici:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:2)
atque ita scutis proiectis tecti saxa certatim lenta manibus coniciunt in hostes, et in eodem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 15:3)
tunc concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:65)
Libycae sic bellua terrae,] Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis Omne repercussum squalenti missile tergo Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:58)
Spargitur innumerum diversis missile votis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:15)
Galeas et scuta virorum Pilaque contorsit violento spiritus actu, Intentusque tulit magni per inania coeli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION