라틴어 문장 검색

Sed ut libertatis ita vini salubris moderatio est.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:1)
magni pectoris est inter secunda moderatio.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 3:5)
Omni rei moderatio est adbibenda.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O8)
Ceterum si nemo esset qui deos faceret, frustra praesumitis deos factos auferendo factorem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 2:3)
Ipsa enim eorum dissolutio corruptioque, quae numquam uiuentem spiritum habuit, nec sensibilitatem a suis factoribus potuit quolibet modo suscipere, uobis patenter insinuet, quam nihil erat, quod eatenus colebatis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 2:2)
Hunc ergo Deum Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum, quod est indiuidua Trinitas, ab ortu solis usque ad occasum, humanum genus, quippe ut creatorem omnium atque factorem suum, salutifera confessione fide ueneratur et colit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X.9)
dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 7:1)
moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis erit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 356:1)
si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis exercendis posse in oblivionem tribunorum plebem adduci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 444:1)
ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eademque auxit consulum invidiam, quod adeo toti plebis fuissent ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum cepisset quam obviam ituros licentiae eorum consules appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 656:1)
adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando ita se quisque extollit ut deprimat alium, in difficili est, cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et iniuriam a nobis repulsam, tamquam aut facere aut pati necesse sit, iniungimus aliis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 729:1)
precantemque deinde, ne se fessum labore ac volneribus tenerent, cum ingenti laude non virtutis magis quam moderationis dimissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 440:3)
qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re, nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 561:1)
Fabius Vibulanus C. Servilius Ahala, re fectus continuato honore cum ob alias virtutes, tum ob recentem favorem unica moderatione partum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 635:2)
haud invitis patribus P. Licinium Calvum praerogativae tribunum militum non petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu virum, ceterum iam tum exactae aetatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 202:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION