라틴어 문장 검색

Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia singulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 1:1)
'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et moderatione insequentium principum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 2:4)
Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat, intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 19:1)
"Nisi moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:16)
Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 16:1)
Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 2:1)
"Mihi quidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:25)
Quare hec tria, salus videlicet, venus et virtus, apparent esse illa magnalia que sint maxime pertractanda, hoc est ea que maxime sunt ad ista, ut armorum probitas, amoris accensio et directio voluntatis.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 20:9)
Washingtonii probitas corrumpi, aut a recto flecti haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.95)
honorem, probitatemque et in bello, et in pace plurimum posse, semper existimavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.102)
probitas laudatur et alget.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I23)
Neque enim ita ad mensas invito philosophiam, ut non se ipsa moderetur, cuius disciplina est rerum omnium moderationem docere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 6:3)
Et tam ille copiosus, si moderationem tenuit, sanitatis compos est, quam insanus fit ille cui merus sal cibus est, si hoc ipsum voraciter invaserit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:4)
Si ergo cibo vivimus et cibum adpetentia sola commendat, elaborandum nobis est commento varietatis ut haec semper provocetur, cum praesto sit ratio qua intra moderationis suae terminos temperetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 31:1)
tanto devinxit amore Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus, Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae, Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION