라틴어 문장 검색

Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum tam diu, renovari a te nisi molestum est velim, et simul adsidamus inquam si videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 18:1)
nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 23:2)
quoquo te verteris praesto est, nullo loco excluditur, numquam intempestiva, numquam molesta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 28:12)
alienis nimis implicari molestum esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 58:3)
sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant - quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:2)
multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 119:1)
Nam hunc, qui negat, video flagitatorem non ilium quidem tibi molestum, sed adsiduum tamen et acrem fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 5장 1:3)
Volo enim ut in scaena sic etiam in foro non eos modo laudari, qui celeri motu et difficili utantur, sed eos etiam quos statarios appellant, quorum sit illa simplex in agendo veritas, non molesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 113장 3:3)
Fuit autem constans civis et fortis et in primis Graccho molestus, quod indicat Gracchi in eum oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 1:6)
Is magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de - generavisse vitio depravatae voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:5)
Cottam autem miror summum ipsum oratorem minimeque ineptum Aelianas levis oratiunculas voluisse existimari suas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 56장 3:2)
Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui illa volent calamistris inurere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 75장 2:6)
Nam si quis eos qui nec inepte dicunt nec odiose nec putide Attice putat dicere, is recte nisi Atticum probat neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 82장 2:6)
Est enim et minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de sapientia disceptetur, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere inludentem, qui eam sibi adrogant, ut apud Platonem Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium fingit et rudem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:9)
Quem quidem ego hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc intellegatis, quod etiam illud moleste fero, quod ex urbe parum comitatus exierit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION