라틴어 문장 검색

in praecipiti vero jam esse denuntiat, quae liquida, eademque vel nigra, vel pallida, vel pinguis est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 12:3)
Ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut si in parte corporis etiam vitium est, huc potius confugiendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 6:1)
Dejectionem autem antiqui variis medicamentis, crebraque alvi ductione in omnibus paene morbis moliebantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 2:1)
magis tamen ad rem pertinet, vim totius corporis moliri, quam proprie partis aegrae sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, II Quomodo morbi cognoscantur, et an crescant, consistent, aut minuantur. 4:2)
Antiqui, medicamentis quibusdam datis, concoctionem moliebantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 2:2)
Multa in praecipiti periculo recte fiunt, alias omittenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 7:5)
Si nihilo minus vigilant, quidam somnum moliuntur potui dando aquam, in qua papaver, aut hyoscyamum decoctum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 12:4)
Sed id ipsum tamen moliri cibo, quam medicamento melius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 7:1)
item frigus, vinum, venerem, loci praecipitis conspectum, omniumque terrentium, vomitum, lassitudinem, sollicitudines, negotia omnia;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 3:8)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas venas in alis, vel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 8:2)
Quo minus alienum videtur, et recenti re, et interposito tempore, quoque moliri dejectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 79:4)
Ad quam festinare, quum praeceps sit, nullo modo convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 6:3)
non rapio praeceps alienae foedera taedae, sed quae sponsa mihi pridem patrisque relicta mandatis uno materni sanguinis ortu communem partitur avum.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:14)
iam tibi molitur stellantia serta Bootes inque decus Mariae iam sidera parturit aether.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:173)
molire tumultus, excute delicias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:92)

SEARCH

MENU NAVIGATION