라틴어 문장 검색

Populi mirantur, religiosi venerantur tam evidentem maximi numinis potentiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem reformationis, claraque et consona voce, caelo manus attendentes, testantur tam illustre deae beneficium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:6)
Nec me fefellit vel longi temporis prolatione cruciavit deae potentis benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris imperiis evidenter monuit advenisse diem mihi semper opta-bilem, quo me maximi voti compertiret, quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:2)
sed quod scitis, facere moneo.
(ARCHIPOETA, I138)
vir pie, vir iuste, precor, ut moneam precibus te,
(ARCHIPOETA, III9)
ab eo sum monitus, ut secreta celem
(ARCHIPOETA, V31)
Horum itaque amorem perniciosissimum poenarumque plenissimum vera et divina philosophia monet frenare atque sopire, ut se toto animus, etiam dum hoc corpus agit, in ea, quae semper eiusdem modi sunt neque peregrino pulchro placent, feratur atque aestuet.
(아우구스티누스, 편지들, 1. (A. D. 386 Epist. II) Zenobio Augustinus2)
Adtende omnia ista, senex Valeri;
(아우구스티누스, 편지들, 7. (A. D. 391 Epist. XXI) Domino Beatissimo et Venerabili et In Conspectu Domini Sincera Capitate Carissimo Patri Valerio Episcopo Augustinus Presbyter In Domino salutem 6:1)
Non ergo aspere, quantum existimo, non duriter, non modo imperioso ista tolluntur,magis docendo quam iubendo, magis monendo quam minando.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 5:3)
Nonne adtendimus eundem apostolum cum ingenti cura commendandae veritatis dicere:
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:7)
Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere;
(아우구스티누스, 편지들, 15. (A. D. 398 Epist. XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:2)
Nam si verba iurationis adtenderent et exigerent, nullo modo servus dei recedere quam ullo modo debuit peierare.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:2)
Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, adtendite diligenter pro vestra prudentia quam nihil sobrium responderi possit;
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 3:8)
Adtende quid apostolus dixerit:
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 2:2)
Adtende ergo quod considerare non vis.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 2:7)
Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus et domitus dirigatur?
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION