라틴어 문장 검색

Excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade, et circumligata ne rueret, iumentum solum quod earn vehebat solutum, sine rectore laevorsus ire permitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus, ut praelucere sebalem facem duci lenius gradienti, Persae credentes, eum tenerent potissimum cursum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 15:1)
His temporibus Isauri diu quieti post gesta quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium, paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exsilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis, confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos afflictabant, praetenturas militum (ut montani) fallentes, perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 13장 1:1)
Eius pleraeque partes ita ut Margiana, procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magnis compactum et validis, ut indicio sunt cameli, a Mithridate exinde perducti, et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 56:1)
Qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, ni se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi, unum spirantibus animis, montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium, absque septentrionali latere (unde facilem habet devexitatem et mollem). Signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 9:1)
Et quoniam munimentum, positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis, adiri non poterat, eunuchus Cylaces, aptusque ad muliebria palpamenta, ascito, prope moenia ipsa, fide non amittendae salutis accepta, propere venit, et cum socio ad interiora susceptus, ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 6:2)
Eisdemque diebus, Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti, munireque properanti Succorum angustias, ne discursatores hostes et leves, tamquam exaestuantes nivi torrentes, per septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur comes, venalis ferociae specie, et ad cuncta mobilis et incertus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 21:1)
Tunc domnus Carolus rex una cum Francis castra metatus est ad easdem clusas et mittens scaram suam per montanis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:9)
Aeblus et Asinarius comites cum copiis Wasconum ad Pampilonam missi, cum peracto iam sibi iniuncto negotio reverterentur, in ipso Pirinei iugo perfidia montanorum in insidias deducti ac circumventi capti sunt, et copiae, quas secum habuere, pene usque ad internicionem deletae;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 302:1)
"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
Insurgit speluncae, qua margines montanae desinunt, turris ardua caulae firma solidis cratibus, ovili stabulationi commoda, porrectis undique lateribus;
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:6)
"nec tamen Psyche coniugale illud praeceptum ullo pacto temerat vel pectoris arcanis exigit, sed e re nata confingit esse iuvenem quendam et speciosum, commodum lanoso barbitio genas inumbrantem, plerumque rurestribus ac montanis venati- bus occupatum, et ne qua sermonis procedentis labe consilium tacitum proderetur, auro facto gemmosisque monilibus onustas eas statim vocato Zephyro, tradit reportandas."
(아풀레이우스, 변신, 5권62)
"Tunc forte Pan deus rusticus iuxta superi cilium amnis sedebat, complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere;"
(아풀레이우스, 변신, 5권195)
"Ibi commodum Venerem lavantem natantemque propter assistens, indicat adustum filium eius, gravi vulneris dolore maerentem, dubium salutis iacere, iamque per cunctorum ora populorum rumoribus conviciisque variis omnem Veneris familiam male audire, quod ille quidem montano scortatu, tu vero marino natatu secesseritis ac per hoc non voluptas ulla, non gratia, non lepos, sed incompta et agrestia et horrida cuncta sint, non nuptiae coniugales, non amicitiae sociales, non liberum caritates, sed enormis eluvies et squalentium foederum insuave fastidium."
(아풀레이우스, 변신, 5권220)
Itaque indiciis certis edoctus partes regni sui septentrionales non tantum affectu in familiam Eboracensem propensas esse, sed etiam memoriae ipsius Richardi regis devotissimas, cogitabat aestatem proximam melius insumi non posse quam si provincias illas ipse perlustraret, praesentiaque sua, et maiestate simul et comitate, populi illarum partium animos sanaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:3)
Sicque rebellio haec, ut nubecula quaedam, transiit, atque rex, faecibus et fermento partium septentrionalium aliquantum expurgatis, quae prius in eum non bene animatae erant, Londinum rediit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION