라틴어 문장 검색

Laudatis pro contione victoribus Caesar congeriem armorum struxit, superbo cum titulo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장1)
debellatis inter Rhenum Albimque nationibus exercitum Tiberii Caesaris ea monimenta Marti et Iovi et Augusto sacravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 22장2)
Lepida ludorum diebus qui cognitionem intervene- rant theatrum cum claris feminis ingressa, lamentatione flebili maiores suos ciens ipsumque Pompeium, cuius ea monimenta et adstantes imagines visebantur, tantum misericordiae permovit ut effusi in lacrimas saeva et detestanda Quirinio clamitarent, cuius senectae atque orbitati et obscurissimae domui destinata quondam uxor L. Caesari ac divo Augusto nurus dederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 23장1)
nec tamen repertum nisi ut effigies principum, aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem principibus petivit dixitque pro sententia ut publicis privatisve monimentis ad memoriam temporum non consulum nomina praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem gererent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 57장2)
Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit ut basilicam Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaretque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장1)
cerni effigiem eius in monimentis Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장7)
monimentaque eius rei sculpta saxis et aere prisco manere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장3)
monimenta ingeni eius haud perinde retinentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 61장2)
igitur extructis monimentis, quibus opes suas testabatur nec cuiquam ante Arsacidarum tributa illis de gentibus parta, regreditur ingens gloria atque eo ferocior et subiectis intolerantior;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장8)
Primi per figuras animalium Aegyptii sensus mentis effingebant (ea antiquissima monimenta memoriae humanae impressa saxis cernuntur), et litterarum semet inventores perhibent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 14장1)
sed solacium populo exturbato ac profugo campum Martis ac monumenta Agrippae, hortos quin etiam suos patefecit et subitaria aedificia extruxit quae multitudinem inopem acciperent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 39장3)
iam opes tot victoriis quaesitae et Graecarum artium decora, exim monumenta ingeniorum antiqua et incorrupta, quamvis in tanta resurgentis urbis pulchritudine multa seniores meminerint quae reparari nequibant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장3)
minimum inter tot ac tanta locum obtinent imagines ac tituli et statuae, quae neque ipsa tamen negleguntur, tam hercule quam divitiae et opes, quas facilius invenies qui vituperet quam qui fastidiat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 4:1)
aram quin etiam Ulixi consecratam, adiecto Laertae patris nomine, eodem loco olim repertam, monumentaque et tumulos quosdam Graecis litteris inscriptos in confinio Germaniae Raetiaeque adhuc extare.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 3:2)
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem defunctis aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION