라틴어 문장 검색

quem amator deus in cupressum arborem nominis eius vertit, quam pro solacio portare dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 204)
nullus enim est amator laboris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1452)
qui cum frequenter ad amatricem amator nataret, tempestate obrutus interiit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2074)
"Mox alienas virgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:7)
"Itaque et nobis deus nec non potest subvenire nec despicit, cum sit et omnium rector et amator suorum, sed in adversis unumquemque explorat et examinat, ingenium singulorum periculis pensitat, usque ad extremam mortem voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:23)
"Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:12)
ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei qui putentur beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:3)
Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 2:2)
nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetu quantum possumus prohibeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 2:1)
num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:5)
Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
A. 10.325 opprobrio fuisse adulescentibus, si amatores non haberent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 9:2)
bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 8:1)
Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 12:3)
nunc ut ad rem meam redeam, L. Papirius Paetus, vir bonus amatorque noster, mihi libros eos quos Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 20 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION