라틴어 문장 검색

Vidisti meretricem, captus es vultu ejus, et forma decoram putasti:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:10)
Non te vincat formae concupiscentia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:20)
Sic inflammat animum, sic igne suo pascit eum, ut hoc loco distet, quod illa formarum adultera sit, ista terrarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:4)
II, 4), qualis est apostolicae forma sententiae, amictum sapientiae atque pietatis omni pretiosiorem auro refulgens, tunc chorum prudentiae, temperantiae, fortitudinis, ac justitiae suscipiens quae flagrabant odorem disciplinarum, incutiens reverentiam, infundens gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:5)
Ideoque pastor Abel, Cain autem operator terrae legitur, qui in fratre suo vir insipiens formam speciemque virtutis expressam ferre non potuit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:20)
Quomodo orandi formam Dominus docuerit;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 1:3)
eorum quae forma sit?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 1:2)
Quae tanti forma sit partus, demonstrat Apostolus dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:1)
In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 3:4)
Et propemodum in utroque praecesserat quaedam forma diluvii, quia et Noe post diluvium, et Adam post mundi constitutionem secundum figmentum corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:7)
Victus universis caro fe ina est, lactisque abundans copia qua sustentantur, et herbae multiplices, et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque nos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 4장 6:1)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)
deinde aetatem ingressus adultam, post multiplices bellorum aerumnas, Alpes transcendit et fretum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 4:2)
In his tractibus navigerum nusquam visitur flumen, et in locis plurimis aquae suapte natura calentes emergunt, ad usus aptae multiplicium medellarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 12:1)
Tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus, ut nullius externi indigens adminiculi, indigenis viribus, a fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos, aedificet onerariam navem, omnibusque armamentis instructam, mari committat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION