라틴어 문장 검색

Me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi sub domina est, fidibusque mei commissa mariti moenia cum populis a meque viroque reguntur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:7)
Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno odit et omnis abest iussorum poena laborum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 4:12)
Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi, festaque confusa resonabat regia turba.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 25:2)
Ceterum municipii leges efficaciores esse possunt si inter proximas gentes pactio initur, ut eaedem ambitus politicae actiones sustineantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:8)
quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris, incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere, ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam, qui dici stabilem se voluit petram, nostris igniculis unde genus venit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae3)
tantum posse omnes illo sub tempore reges indocilis fatui ducebat ineptia vulgi, ut transire suis cum sordibus induperator posset in aeternum caeli super ardua regnum, regia tunc omnis vim maiestatis et omnis, parva licet, caeli imperium retinere potestas credita:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권61)
en quibus inplicita squalebat regia summi imperii fractis maiorum ab origine sacris, cum princeps gemini bis victor caede tyranni pulchra triumphali respexit moenia vultu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권129)
"scandere, terrenas animo depellite curas, nam quantum subiecta situ tellus iacet infra dividiturque ab humo convexi regia caeli, tantum vestra meis distant mundana futuris, dira bonis, scelerata piis, tenebrosa serenis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 243)
munus ecce fictile inimus intra regiam salutis.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus10)
"sed praemiorum forma quae sit fortibus videamus, illa nempe quae numquam perit, caelo refusus subvolabit spiritus, Dei parentis perfruetur lumine regnante Christo stans in arce regia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1209)
Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum divorum altaribus auget."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 11:6)
At specus et Caci detecta apparuit ingens regia, et umbrosae penitus patuere cavernae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:10)
"Non haec dotalis regia Amatae, nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:8)
Aut si fama movet, si tantum pectore robur concipis et si adeo dotalis regia cordi est, aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:14)
Non ebur neque aureum mea renidet in domo lacunar, non trabes Hymettiae premunt columnas ultima recisas Africa neque Attali ignotus heres regiam occupavi nec Laconicas mihi trahunt honestae purpuras clientae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 181)

SEARCH

MENU NAVIGATION