라틴어 문장 검색

Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit.
(카이사르, 히스파니아 전기 20:1)
Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso vix se defendere posset.
(카이사르, 히스파니아 전기 23:9)
Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppido munitione ubi castra habuit constituta.
(카이사르, 히스파니아 전기 28:6)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur, cum levi armatura milibus sex;
(카이사르, 히스파니아 전기 30:1)
Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III et V, itemque et cetera [auxilia equitatus].
(카이사르, 히스파니아 전기 30:10)
Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:6)
Caesar ex proelio [Munda] munitione circumdata Cordubam venit.
(카이사르, 히스파니아 전기 33:1)
Partim pedibus et equitatu ad persequendum celeriter iter faciebant, item confestim consequentes.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:7)
Cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:7)
Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio.
(카이사르, 히스파니아 전기 39:3)
Quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut ipse locus non solum opere, sed etiam natura adiutus ad oppugnandum hostem impediret.
(카이사르, 히스파니아 전기 41:6)
Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:4)
ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:5)
Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION