라틴어 문장 검색

nunc ab auspicio bono profecti mutuis animis amant amantur.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 455)
scribens versiculos uterque nostrum ludebat numero modo hoc modo illoc, reddens mutua per iocum atque vinum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 502)
aliter ad illam mutuam sufficientiam non solum non pertingitur, sed aliquando, pluribus preheminere volentibus, vicinia tota destruitur. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:16)
Hoc autem fit cum de libero assensu partium, non odio, non amore, sed solo zelo iustitie, per virium tam animi quam corporis mutuam collisionem divinum iudicium postulatur:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 30:6)
hortemur, igitur, cives, animosque mutuos nobis invicem addamus, et gentibus omnibus salutare documentum, virum liberum, solo natali pro libertate certantem, quovis servo conductitio aut latrone meliorem et superiorem esse, praebeamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.44)
Lites antiquas compescuit, amicitiam consuetudinemque mutuam duas inter gentes restituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.81)
Orationis partes omnes, inter recitandum, praeceptore doctissimo praesente, enumerare, earumque nexum et relationem mutuam, nullo monente, aut corrigente, debent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.50)
Videt ridetque Philippus,et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,dum septem donat sestertia, mutua septem promittit, persuadet uti mercetur agellum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0751)
NON debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem nos ametis, ut non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 1:1)
QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:1)
Habemus mutuae obsidem caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:13)
Iam perdidisti vestra vocabula et mutuo ex vobis cognomina suscepistis:
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:11)
"Ne mordentes invicem mutuo consumamini,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:6)
Interim absentiam nostri mutuis solabamur adloquiis et, quod carne non poteramus, spiritu reddebamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 8:5)
Tarquinii tamen tam diu dimicaverunt, donec Arruntem filium regis manu sua Brutus occidit superque ipsum mutuo volnere expiravit, plane quasi adulterum ad inferos usque sequeretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION