라틴어 문장 검색

Polypum uero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:1)
tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:4)
Apud quosdam tamen positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:3)
Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:7)
tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:8)
At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transuersa peruenit ad alterum tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:2)
A mediisque naribus aut superiorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque transuersa idem palatum secat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:5)
Foramina autem intra caput maxima oculorum sunt, deinde narium, tum quae in auribus habemus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 5:1)
Narium duo foramina osse medio discernuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 5:3)
Sed ea foramina, quae a summis ad imas nares simplicia sunt, ibi rursum in bina itinera diuiduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 6:1)
Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 1:1)
In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:1)
Si aduersa ambo fracta sunt alterumue ex is, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:2)
si cartilago, in alteram partem nares declinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 1:4)
Sed si aduersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION