라틴어 문장 검색

Nec tamen fama volueris pigra pinnarum tarditate cessaverat, sed protinus in patria deae providentis adorabile beneficium meamque ipsius fortunam memorabilem narraverat passim.
(아풀레이우스, 변신, 11권 18:1)
Igitur, ut ad id, unde digressus sum, redeam, ne diuturna enavigatione portum optatae quietis omittere cogar, aliquantulum, quantum notitiae meae innotuerit, de vita et moribus et aequa conversatione, atque, ex parte non modica, res gestas domini mei Aelfredi, Angulsaxonum regis, postquam praefatam ac venerabilem de Merciorum nobilium genere coniugem duxerit, Deo annuente, succinctim ac breviter, ne qua prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium animos offendam, ut promisi, expedire procurabo.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 73 76:1)
Nec enim nobis debemus, cum ista proveniunt, sed illis, per quos proveniunt, gratulari, quoniam iusta et officiosa et pro suo genere pacatior atque tranquillior rerum temporalium administrata recipiendorum aeternorum meritum gignit, si non teneat, cum tenetur, non implicet, cum multiplicatur, si non, cum . . . putatur, involvat.
(아우구스티누스, 편지들, 4. (A. D. 386 Epist. XV) 2:6)
Si autem merito laudamur propter deum, gratulemur eis quibus placet verum bonum, non tamen nobis quia placemus hominibus, sed si coram deo tales sumus, quales esse nos credunt, et non tribuitur nobis sed deo, cuius dona sunt omnia quae vere meritoque laudantur.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 8:11)
Itaque non praetermittamus vestrae caritati narrare quid gestum sit, ut nobiscum deo gratias agatis de accepto beneficio, qui nobiscum preces de accipiendo fudistis.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 2:1)
Excepta illorum tristitia, quam experti sumus, ne quid forte ipse fallerer, sicut fieri solet, dum in sententiam meam proclivior erro, narravi causam fratri et collegae nostro Samsucio, nondum dicens quod mihi modo videtur, sed illud potius adiungens quod utrique nostrum visum sit, cum illis resisteremus.
(아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 4:6)
Quantum etiam in campo Hipponiensi haeretica praesumat audacia, si ex fratribus et collegis meis qui haec tuae sublimitati narrare potuerint, vel ex presbytero quem cum litteris misi, fueris audire dignatus, adiuvante domino deo nostro procul dubio providebis, ut tumor sacrilegae vanitatis terrendo sanetur potius quam ulciscendo resecetur.
(아우구스티누스, 편지들, 23. (A. D. 413 Epist. LXXXVI) Domino Eximio et In Christi Caritate Vere Meritoque Honorabili Ac Suspiciendo Filio Caeciliano Augustinus Episcopum In Domino salutem4)
Multum sane de quorundam neque paucorum fide firma et stabili gratulamur, qui ex occasione legum ipsarum ad Christianam religionem vel catholicam pacem conversi sunt, pro quorum salute sempiterna nos in hac temporali etiam periclitari delectat.
(아우구스티누스, 편지들, 25. (A. D. 408 Epist. XCVII) Domino Eximio et Merito Praestantissimo Multumque In Christi Caritate Honorando Filio Olympio Augustinus In Domino salutem 4:1)
Historia sane, cuius scriptores fidem se praecipue narrationibus suis debere profitentur, fortassis habeat aliquid cognitione dignum liberis, cum sive bona sive mala hominum tamen vera narrantur.
(아우구스티누스, 편지들, 28. (A. D. 409 Epist. CI) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo et Sincerissimo Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Memorio Augustinus In Domino salutem 2:9)
Simul etiam fruerer carnalis patriae meae tam spiritali felicitate, quae vos etiam praesentes habere meruit, de quibus absentibus, cum id quod nati estis et quod gratia Christi facti estis, audiret, quamvis caritate crederet, tamen ne non crederetur, narrare forsitan verebatur.
(아우구스티누스, 편지들, 32. (A. D. 411 Epist. CXXIV) Dominis In Domino Insignibus et Sanctitate Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus Albinae, Piniano et Melaniae Augustinus In Domino salutem 1:5)
Ac per hoc et illi propter opus dei clamaverunt - neque enim sanctificatio presbyterii non est opus dei - et, quod postea de promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod, si quando ad suscipiendum clericatum consentire vellet, non nisi in Hipponiensi ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa eius apud se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis dei desiderio non recesserunt.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 6:9)
Sed quia crimen eorum esset non dico talem virum sed quemlibet hominem sic tenere, nec ipsi aliam expectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus abscesserit, gratulati sunt, nec aliud illis verax iuratio debet quam id quod ab illa expectaverunt.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 13:3)
Narrabo autem unum aliquid breviter, unde cogites.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 3:1)
Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet, totumque visum illum hymnosque sanctorum, ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate, narravit.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:4)
Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset an vigilans;
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION