라틴어 문장 검색

et quam diu hominem vident suae desideriis avaritiae posse muneribus respondere, tam diu dilectum sibi profitentur amantem et eius non cessant substantiam exhaurire et usque eliciendo corrodunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:10)
Eius vero defecta substantia et patrimonii exhausta virtute eis contemptibilis et odiosus exsistit et ab ipsis tanquam apes infructifera reprobatur, et illae manifeste incipiunt apparere, quod erant.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:11)
Suae namque mulier proficere substantiae credit quod intuitu sui et acquirendae laudis gratia aliis a coamante cognoverit erogatum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:16)
Immo etsi multa mulierem temporalium rerum cogat necessitas, si amoris ipsa ducatur affectu, gravissimum sibi reputat coamantis attenuare substantiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 1:17)
Nihil enim tam contemptibile cunctis per orbem constat hominibus, quam pro carnis opere Venerisque solatio propriam aliquem dissipare substantiam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:4)
Amor enim postquam ad plurium coepit devenire notitiam, statim naturalia deserit incrementa et defectum prioris status agnoscit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:3)
Praeterea quisque placibilis debet esse ornatu amanti et suam moderate colere formam, quia corporis immoderata cultura taediosa cunctis exsistit, et naturalis inde sequitur contemptio formae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:11)
Ex talibus quidem indignationibus dilectionis vinculum vel amoris non credas attenuari substantiam, sed exinde omnis in eo purificatur aerugo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:22)
Ipsius enim amoris naturali ac generali traditione docemur, neminem posse vere duplici amore ligari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 1:3)
Licet enim purus et mixtus diversi videantur amores, recte tamen intuentibus purus amor quo ad sui substantiam idem cum mixto iudicatur amore et ex eadem cum ipso cordis affectione procedit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:3)
Eadem est in illis amoris substantia, sed varius est modus atque respectus amandi, ut in exemplo tibi poterit liquere praesenti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:4)
quamvis huic sit varius appetendi respectus, ipsius tamen appetitus substantia eadem et invariata consistit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:6)
Sed et ubi aliqui fuerint diu puro amore coniuncti, postea vero mixto si placet amore gaudere, eadem in istis perdurat substantia amoris, licet modus et forma atque respectus sit varius amandi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 9:7)
Naturali tamen instinctu aspecto libidinis masculi iuniores aetate avidius solent mulieris adultae libidini commisceri quam iuvenculae, quae sit coaetanea sibi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 27:5)
Est enim somnus, ut ait Iohannicius, quies animalium virtutum cum intensione naturalium;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 23:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION